- NELCYDA seu NELCYNDA
- NELCYDA seu NELCYNDAapud Auctorem Peripli, Plinio l. 6. c. 23. gentis nomen est, quorum portus Becare: aliis potius ipse portus, a Becare diversus, ubi Pandionem regâsse idem Plin. tradit: quod et Peripli Auctori proditum ἡ δὲ Νελκύνδα βασιλείας ἐςτὶν ἑτέρας, τῆς Πανδιόνος, Nelcynda vero alterius Regni est, Pandionis scilicet; qui tum, cum Auctor hic Periplum scriberet, regnabat. Nec enim putandum, omnes inde loci Reges pandionas fuisse nuncupatos, ut Aegypti Ptolemawos et gentis Prasiae, Palibothros. Studiose namque Aucto ille Regum nomina commemoravit, qui tum in praecipuis Arabiae et Indiae locis regnarent, quum illa literis mandaret, ut Eleazum, Charibaelem vel Tharibaelem, alios: quin et mutationes Regum in illis regionibus interdum accurate notat. Erat autem Nelcynda, emporium Indiae flumini Baris appositum, sed longius a mari situm, quam Barace, seu Becare, quo, e Cottonara regione, piper optimum lintribus monoxylis per fluvium convehi solitum, Plin. scribit. Hinc ex Nelcyndis lintres descendebant, in Baracen, in ipso ostio fluminis ad mare sitam, quae piper ex Cottonare vehebant: Statio autem navium ad Baracen haerebat etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1185. et 1187. nec non hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.